Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
creditur armiferae signum caeleste Minervae
urbis in Iliacae desiluisse iuga.
cura videre fuit, vidi templumque locumque:
hoc superest illic, Pallada Roma tenet.
425
consulitur Smintheus lucoque obscurus opaco
hos non mentito reddidit ore sonos:
‘aetheriam servate deam, servabitis urbem:
imperium secum transferet illa loci.’
servat et inclusam summa tenet Ilus in arce,
430
curaque ad heredem Laomedonta redit,
sub Priamo servata parum: sic ipsa volebat,
ex quo iudicio forma revicta sua est.
seu genus Adrasti, seu furtis aptus Ulixes,
seu pius Aeneas eripuisset eam,
435
auctor in incerto, res est Romana: tuetur
Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt,
heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta
arsit et est tectis obruta paene suis!
flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes,
440
mixtaque erat flammae flamma profana piae.
attonitae flebant demisso crine ministrae:
abstulerat vires corporis ipse timor,
provolat in medium, et magna "succurrite!" voce
"non est auxilium flere" Metellus ait.
445
‘pignora virgineis fatalia tollite palmis:
non ea sunt voto, sed rapienda manu.
me miserum! dubitatis?’ ait. dubitare videbat
et pavidas posito procubuisse genu.
haurit aquas tollensque manus, "ignoscite," dixit
450
‘sacra! vir intrabo non adeunda viro.