Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
plebs colit hanc, quia qui posuit, de plebe fuisse
fertur et ex humili sceptra tulisse loco.
convenit et servis, serva quia Tullius ortus
constituit dubiae templa propinqua deae. [*]25. HC 26. AC
785
Ecce suburbana rediens male sobrius aede
ad stellas aliquis talia verba iacit:
‘zona latet tua nunc, et cras fortasse latcbit:
dehinc erit, Orion, aspicienda mihi.’
at si non esset potus, dixisset eadem
790
venturum tempus solstitiale die. [*]27. BC 28. CF
Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt
hic, ubi fit docta multa corona manu.
tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim
ante Palatini condidit ora iugi.
[*]29. DF
795
Tot restant de mense dies, quot nomina Parcis,
cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae. [*]30. EC
Tempus Iuleis cras est natale Kalendis:
Pierides, coeptis addite summa meis.
dicite, Pierides, quis vos adiunxerit isti,
800
cui dedit invitas victa noverca manus.
sic ego. sic Clio: ‘clari monumenta Philippi
aspicis, unde trahit Marcia casta genus,
Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco,
in qua par facies nobilitate sua est.
805
par animo quoque forma suo respondet; in illa
et genus et facies ingeniumque simul.
nec quod laudamus formam, tu turpe putaris:
laudamus magnas hac quoque parte deas.
nupta fuit quondam matertera Caesaris illi.
810
o decus, o sacra femina digna domo!’