Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
1
Parve—nec invideo—sine me, liber, ibis in urbem,
ei mihi, quod [*]cum vel quo domino non licet ire tuo!
vade, sed incultus, qualem decet exulis esse
infelix habitum temporis huius habe.
5
nec te purpureo velent vaccinia fuco—
non est conveniens luctibus ille color—
nec titulus minio, nec cedro charta notetur,
candida nec nigra cornua fronte geras.
felices ornent haec instrumenta libellos;
10
fortunae memorem te decet esse meae.
nec fragili geminae poliantur pumice frontes,
hirsutus sparsis ut videare comis,
neve liturarum pudeat; qui viderit illas,
de lacrimis factas sentiet [*]sentiat corr. σ esse meis.
15
vade, liber, verbisque meis loca grata saluta:
contingam certe quo licet illa pede.
siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi,[*]illo
siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit,
vivere me dices, salvum tamen esse negabis;
20
id quoque, quod vivam, munus habere dei.
atque ita tu tacitus—quaerenti plura legendus [*]legendum corr. Ehwald
ne, quae non opus est, forte loquare, cave!
protinus admonitus repetet mea crimina lector,
et peragar populi publicus ore reus.
25
tu cave defendas, quamvis mordebere dictis;
causa patrocinio non bona maior [*]peior σ erit.
invenies aliquem, qui me suspiret ademptum,
carmina nec siccis perlegat ista genis,
et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet,
30
sit mea lenito Caesare poena levis.
nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur,
placatos miseris qui volet esse deos,
quaeque volet, rata sint, ablataque principis ira
sedibus in patriis det mihi posse mori.
35
ut peragas mandata, liber, culpabere forsan
ingeniique minor laude ferere mei.
iudicis officium est ut res, ita tempora rerum
quaerere, quaesito tempore tutus eris.
carmina proveniunt animo deducta sereno;
40
nubila sunt subitis tempora nostra malis,
carmina secessum scribentis et otia quaerunt;
me mare, me venti, me fera iactat hiems.
carminibus metus omnis obest [*]abest corr. Francius; perditus ensem
haesurum iugulo iam puto iamque meo.
45
haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus,
scriptaque cum venia qualiacumque leget.
da mihi Maeoniden et tot circumice [*]circumice Heinsius: circumspice casus,
ingenium tantis excidet omne malis.
denique securus famae, liber, ire memento,
50
nec tibi sit lecto displicuisse pudor.
non ita se nobis praebet Fortuna secundam,
ut tibi sit ratio laudis habenda tuae.
donec eram sospes, tituli tangebar amore,
quaerendique mihi nominis ardor erat.
55
carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi,
sit satis; ingenio sic fuga parta meo.
tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam,
di facerent, possem nunc meus esse liber!
nec te, quod venias magnam peregrinus in urbem,
60
ignotum populo posse venire puta.
ut titulo careas, ipso noscere colore
dissimulare velis, te liquet esse meum,
clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant;
non sunt ut quondam plena favoris erant.
65
siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum
non putet, e gremio reiciatque suo,
"inspice " dic ‘ titulum, non sum praeceptor amoris;
quas meruit, poenas iam dedit illud opus.
forsitan expectes, an in alta Palatia missum
70
scandere te iubeam Caesareamque domum.
ignoscant augusta mihi loca dique locorum!
venit in hoc illa fulmen ab arce caput.
esse quidem memini mitissima sedibus illis
numina, sed timeo qui nocuere deos.
75
terretur minimo pennae stridore columba,
unguibus, accipiter, saucia facta tuis.
nec procul a stabulis audet discedere, siqua
excussa est avidi dentibus agna lupi.
vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos
80
optarat stulte, tangere nollet equos.
me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere :
me reor infesto, cum tonat, igne peti.
quicumque Argolica de classe Capherea fugit,
semper ab Euboicis vela retorsit [*]retorquet corr. Bentley aquis;
85
et mea cumba semel vasta percussa procella
illum, quo laesa est, horret adire locum,
ergo cave, liber, et timida circumspice mente,
ut satis a media sit tibi plebe legi.
dum petit infirmis nimium sublimia pennis
90
Icarus, aequoreas nomine fecit aquas. [*]Icarias: aequoreis nomina fecit aquis σ
difficile est tamen hinc, remis utaris an aura,
dicere: consilium resque locusque dabunt,
si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis
mitia, si vires fregerit ira suas,
95
siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem
tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi.
luce bona dominoque tuo felicior ipso
pervenias illuc et mala nostra leves.
namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit
100
solus Achilleo tollere more potest.
tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto—
nam spes est animi nostra timore minor—
quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira
et poenae tu sis altera causa, cave!
105
cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus,
contigerisque tuam, scrinia curva, domum,
aspicies illic positos ex ordine fratres,
quos studium cunctos evigilavit idem.
cetera turba palam titulos ostendet apertos,
110
et sua detecta nomina fronte geret;
tres procul obscura latitantes parte videbis,—
sic quoque,[*]hi qui vel hi quoque: sic quoque Bentley quod nemo nescit, amare docent.
hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis,
Oedipodas facito Telegonosque voces.
115
deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis,
ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames.
sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
nuper ab exequiis carmina rapta meis.
his mando dicas, inter mutata referri
120
fortunae vultum corpora posse meae.
namque ea dissimilis subito est effecta priori,
flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit.
plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam,
sed vereor tardae causa fuisse morae [*]viae;
125
et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres,
sarcina laturo magna futurus eras.
longa via est, propera! nobis habitabitur orbis
ultimus, a terra terra remota mea.’