Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
ut titulo careas, ipso noscere colore
dissimulare velis, te liquet esse meum,
clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant;
non sunt ut quondam plena favoris erant.
65
siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum
non putet, e gremio reiciatque suo,
"inspice " dic ‘ titulum, non sum praeceptor amoris;
quas meruit, poenas iam dedit illud opus.
forsitan expectes, an in alta Palatia missum
70
scandere te iubeam Caesareamque domum.
ignoscant augusta mihi loca dique locorum!
venit in hoc illa fulmen ab arce caput.
esse quidem memini mitissima sedibus illis
numina, sed timeo qui nocuere deos.
75
terretur minimo pennae stridore columba,
unguibus, accipiter, saucia facta tuis.
nec procul a stabulis audet discedere, siqua
excussa est avidi dentibus agna lupi.
vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos
80
optarat stulte, tangere nollet equos.
me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere :
me reor infesto, cum tonat, igne peti.
quicumque Argolica de classe Capherea fugit,
semper ab Euboicis vela retorsit [*]retorquet corr. Bentley aquis;
85
et mea cumba semel vasta percussa procella
illum, quo laesa est, horret adire locum,
ergo cave, liber, et timida circumspice mente,
ut satis a media sit tibi plebe legi.
dum petit infirmis nimium sublimia pennis
90
Icarus, aequoreas nomine fecit aquas. [*]Icarias: aequoreis nomina fecit aquis σ