Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
1.10
Est mihi sitque, precor, flavae tutela Minervae,
navis et a picta casside nomen habet.
sive opus est velis, minimam bene currit ad auram,
sive opus est remo, remige carpit iter.
5
nec comites volucri contenta est vincere cursu,
occupat egressas quamlibet ante [*]qualibet arte corr. σ rates,
et pariter fluctus fert ac salientia [*]ferit (fert) atque silentia vel assilientia corr. Vogel longe
aequora, nec saevis victa madescit aquis,
illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis,
10
fida manet trepidae duxque comesque fugae,
perque tot eventus et iniquis concita ventis
aequora Palladio numine tuta fuit.
nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti,
quasque petit, Getici litoris intret aquas.
15
quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles,
et longum tenui limite fecit iter,
fleximus in laevum cursus, et ab Hectoris urbe
venimus ad portus, Imbria terra, tuos.
inde, levi vento Zerynthia litora nacta,
20
Threïciam tetigit fessa carina Samon.
saltus ab hac contra brevis est Tempyra petenti:
hac dominum tenus est illa secuta suum.
nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos:
Hellespontiacas illa relegit [*]reliquit: relegit σ aquas
25
Dardaniamque petit, auctoris nomen habentem,
et te ruricola, Lampsace, tuta deo,
quodque per angustas vectae male virginis undas
Seston Abydena separat urbe fretum,
inque Propontiacis haerentem Cyzicon oris,
30
Cyzicon, Haemoniae nobile gentis opus,