Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Cum subit illius tristissima noctis imago,
qua mihi supremum tempus in urbe fuit,
cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
5
iam prope lux aderat, qua [*]qua cum me discedere Caesar
finibus extremae iusserat Ausoniae,
nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:
torpuerant longa pectora nostra mora.
non mihi servorum, comites non cura legendi,
10
non aptae profugo vestis opisve fuit.
non apter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus
vivit et est vitae nescius ipse suae.
ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit,
et tandem sensus convaluere mei,
15
adloquor extremum maestos abiturus amicos,
qui modo de multis unus et alter erant,
uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,
imbre per indignas usque cadente genas,
nata procul Libycis aberat diversa sub oris,
20
nec poterat fati certior esse mei.
quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant,
formaque non taciti funeris intus erat.
femina virque meo, pueri quoque funere maerent,
inque domo lacrimas angulus omnis habet.
25
si licet exemplis in parvis [*]parvo grandibus uti,
haec facies Troiae, cum caperetur, erat.
iamque quiescebant voces hominumque canumque,
Lunaque nocturnos alta regebat equos.
hanc ego suspiciens et ad hanc [*]ab hac Capitolia cernens,
30
quae nostro frustra iuncta fuere Lari,
"numina vicinis habitantia sedibus," inquam,
‘iamque oculis numquam templa videnda meis,
dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini,
este salutati tempus in omne mihi.
35
et quamquam sero clipeum post vulnera sumo,
attamen hanc odiis exonerate fugam,
caelestique viro, quis me deceperit error,
dicite, pro culpa ne scelus esse putet,
ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor.
40
placato possum non miser esse deo.’
hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor,
singultu medios impediente sonos,
illa etiam ante Lares [*]Lares aras passis adstrata capillis
contigit extinctos [*]extinctos aeternos ore tremente focos,
45
multaque in adversos effudit verba Penates
pro deplorato non valitura viro.
iamque morae spatium nox praecipitata negabat,
versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat.
quid facerem? blando patriae retinebar amore,
50
ultima sed iussae nox erat illa fugae.
a! quotiens aliquo dixi properante quid urgues?
vel quo festinas ire, vel unde, vide.
a! quotiens certam me sum mentitus habere
horam, propositae quae foret apta viae.
55
ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse
indulgens animo pes mihi tardus erat.
saepe "vale" dicto rursus sum multa locutus,
et quasi discedens oscula summa dedi.
saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli,
60
respiciens oculis pignora cara meis.
denique "quid propero? Scythia est, quo mittimur," inquam,
‘Roma relinquenda est. utraque iusta mora est.
uxor in aeternum vivo mihi viva negatur,
et domus et fidae dulcia membra domus,
65
quosque ego dilexi fraterno more sodales,
o mihi Thesea pectora iuncta fide!
dum licet, amplectar: numquam fortasse licebit
amplius, in lucro est quae datur hora mihi.’
nec mora, sermonis verba inperfecta relinquo,
70
complectens animo proxima quaeque meo.
dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto,
stella gravis nobis. Lucifer ortus erat.
dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam,
et pars abrumpi corpore visa suo est.
75
sic doluit Mettus [*]Priamus tunc cum in contraria versos
ultores habuit proditionis equos.
tum vero exoritur clamor gemitusque meorum,
et feriunt maestae pectora nuda manus.
tum vero coniunx umeris abeuntis inhaerens
80
miscuit haec lacrimis tristia verba meis;
"non potes avelli. simul hinc, simul ibimus," inquit,
‘te sequar et coniunx exulis exul ero.
et mihi facta via est, et me capit ultima tellus :
accedam profugae sarcina parva rati.
85
te iubet e patria discedere Caesaris ira,
me pietas, pietas haec mihi Caesar erit.’
talia temptabat, sicut temptaverat ante,
vixque dedit victas utilitate manus.
egredior, sive illud erat sine funere ferri,
90
squalidus inmissis hirta per ora comis,
illa dolore amens tenebris narratur obortis
semianimis media procubuisse domo,
utque resurrexit foedatis pulvere turpi
crinibus et gelida membra levavit humo,
95
se modo, desertos modo complorasse Penates,
nomen et erepti saepe vocasse viri,
nec gemuisse minus, quam si nataeque meumque [*]virique
vidisset structas corpus habere rogos,
et voluisse mori, monendo ponere sensus,
100
respectuque tamen non periisse mei.
vivat, et absentem, quoniam sic fata tulerunt, vivat ut [*]et corr. Salmasius auxilio sublevet usque suo.