Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetae,
nec tantum Coo [*]Coo Clario Bittis [*]battis corr. Merkel amata suo est,
pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres,
digna minus misero, non meliore viro.
5
te mea supposita veluti trabe fulta ruina est:
siquid adhuc ego sum, muneris omne
tui est. tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis,
naufragii tabulas qui petiere mei.
utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris
10
incustoditum captat ovile lupus,
aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod
sub nulla positum cernere possit humo,
sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbis
in bona venturus, si paterere, fuit.
15
hunc tua per fortis virtus summovit amicos,
nulla quibus reddi gratia digna potest,
ergo quam misero, tam vero teste probans,
hic aliquod pondus si modo testis habet.
nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor,
20
aut comes extincto Laodamia viro.
tu si Maeonium vatem sortita fuisses,
Penelopes esset fama secunda tuae:
sive tibi hoc debes, nullo [*]nulli pia facta magistro,
cumque nova mores sunt tibi luce dati,
25
femina seu princeps omnes tibi culta per annos
te docet exemplum coniugis esse bonae,
adsimilemque sui longa adsuetudine fecit,
grandia si parvis adsimulare licet,
ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires,
30
nostraque sunt meritis ora minora tuis!—
siquid et in nobis vivi fuit ante vigoris,
extinctum longis occidit omne malis!—
prima locum sanctas heroidas inter haberes,
prima bonis animi conspicerere tui.
35
quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt,
carminibus vives tempus in omne meis.