Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
1.8
In caput alta suum labentur ab aequore retro
flumina, conversis Solque recurret equis:
terra feret stellas, caelum findetur aratro,
unda dabit flammas, et dabit ignis aquas,
5
omnia naturae praepostera legibus ibunt,
parsque suum mundi nulla tenebit iter,
omnia iam fient, fieri quae posse negabam, [*]negabat (negabant σ ) vel negabit
et nihil est, de quo non sit habenda fides.
haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo,
10
laturum misero quem mihi rebar opem.
tantane te, fallax, cepere oblivia nostri,
afflictumque fuit tantus adire timor,
ut neque respiceres nec solarere iacentem,
dure, nec exequias prosequerere meas?
15
illud amicitiae sanctum et venerabile nomen
re tibi pro vili sub pedibusque iacet?
quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem
visere et adloquiis [*]alloquii ... sui (tui) corr. Ehwald parte levare tuis,
inque meos si non lacrimam demittere casus,
20
pauca tamen ficto verba dolore pati,[*]loqui
idque, quod ignoti faciunt, vel dicere [*]vale dicere corr. Merkel saltem,
et vocem populi publicaque ora sequi,—
denique lugubres vultus numquamque videndos
cernere supremo dum licuitque die,
25
dicendumque semel toto non amplius aevo
accipere, et parili reddere voce "vale" ?
at fecere alii nullo mihi foedere iuncti,
et lacrimas animi signa dedere sui.
quid, nisi convictu causisque valentibus essem
30
temporis et longi iunctus amore tibi?