Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
quod pius ad Manes Theseus comes iret amico,
Tartareum dicunt indoluisse deum.
Euryali Nisique fide tibi, fume, relata
credibile est lacrimis inmaduisse genas
35
est etiam miseris pietas, et in hoste probatur,
ei mihi, quam paucos haec mea dicta movent!
is status, haec rerum nunc est fortuna mearum,
debeat ut lacrimis nullus adesse modus,
at mea sunt, proprio quamvis maestissima casu,
40
pectora processu facta serena tuo.
hoc eventurum iam tum, carissime, vidi,
ferret adhuc istam [*]ista cum minus aura ratem,
sive aliquod morum seu vitae labe carentis
est pretium, nemo pluris emendus erat:
45
sive per ingenuas aliquis caput extulit artes—
quaelibet eloquio fit bona causa tuo.
his ego commotus dixi tibi protinus ipsi
scaena manet dotes grandis, amice, tuas.
haec mihi non ovium fibrae tonitrusve sinistri,
50
linguave servatae pennave dixit avis:
augurium ratio est et coniectura futuri:
hac divinavi notitiamque tuli.
quae quoniam vera est, tota tibi mente mihique
gratulor, ingenium non latuisse tuum.
55
at nostrum tenebris utinam latuisset in imis!
expediit studio lumen abesse meo.
utque tibi prosunt artes, facunde, severae,
dissimiles illis sic nocuere mihi.
vita tamen tibi nota mea est. scis artibus illis
60
auctoris mores abstinuisse sui .