Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
inde petens dextram "porta" est ait ‘ista Palati,
hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.’
singula dum miror, video fulgentibus armis
conspicuos postes tectaque digna deo.
35
"et Iovis haec" dixi " domus est?" quod ut esse putarem,
augurium monti querna corona dabat,
cuius ut accepi dominum, "non fallimur," inquam,
et magni verum est hanc Iovis esse domum,
cur tamen opposita [*]apposita velatur ianua lauro,
40
cingit et augustas arbor opaca comas?
num quia perpetuos meruit domus ista triumphos,
an quia Leucadio semper amata deo est?
ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?
quam tribuit terris, pacis an ista nota est?
45
utque viret semper laurus nec fronde caduca
carpitur, aeternum sic habet illa decus?
causa superpositae scripto est testata coronae:
servatos cives indicat huius ope.
adice servatis unum, pater optime, civem,
50
qui procul extremo pulsus in orbe latet,
in quo poenarum, quas se meruisse fatetur,
non facinus causam, sed suus error habet.
me miserum! vereorque locum vereorque potentem,
et quatitur trepido littera nostra metu.
55
aspicis exsangui chartam pallere colore?
aspicis alternos intremuisse pedes?
quandocumque, precor, nostro placere parenti
isdem et [*]et om. codd. add. Itali sub dominis aspiciare domus!
inde tenore pari gradibus sublimia celsis
60
ducor ad intonsi candida templa dei,