Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
3.14
Cultor et antistes doctorum sancte virorum,
quid facis, ingenio semper amice meo?
ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas,
nunc quoque, ne videar totus abesse, caves?
5
suscipis [*]conficis: suscipis σ exceptis ecquid mea carmina solis
Artibus, artifici quae nocuere suo?
immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum,
quaque potes, retine corpus in urbe meum.
est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis,
10
qui domini poenam non meruere sui.
saepe per externas [*]extremas profugus pater exulat oras,
urbe tamen natis exulis esse licet.
Palladis exemplo de me sine matre creata
carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est.
15
hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est,
hoc tibi tutori sarcina maior erit.
tres mihi sunt nati contagia nostra secuti:
cetera fac curae sit tibi turba palam.
sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
20
carmina de domini funere rapta sui.
illud opus potuit, si non prius ipse perissem,
certius a summa nomen habere manu:
nunc incorrectum populi pervenit in ora,
in populi quicquam si tamen ore mei est.
25
hoc quoque nescio quid nostris appone libellis,
diverso missum quod tibi ab orbe venit.
quod quicumque leget, si quis leget aestimet ante,
compositum quo sit tempore quoque loco.
aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse
30
exilium tempus barbariamque locum: