Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
quo quisque est maior, magis est placabilis irae,
et faciles motus mens generosa capit,
corpora magnanimo satis est prostrasse leoni,
pugna suum finem, cum iacet hostis, habet:
35
at lupus et turpes instant morientibus ursi
et quaecumque minor nobilitate fera.
maius apud Troiam forti quid habemus Achille ?
Dardanii lacrimas non tulit ille senis,
quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus
40
Dareique docent funeris exequiae.
neve hominum referam flexas ad mitius iras,
Iunonis gener est qui prius hostis erat.
denique non possum nullam sperare salutem,
cum poenae non sit causa cruenta meae.
45
non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum
Caesareum caput est, quod caput orbis erat;
non aliquid dixive, elatave [*]dixi velataque (vel violataque vel violentaque) corr. lingua loquendo est,
lapsaque sunt nimio verba profana mero:
inscia quod crimen viderunt lumina, plector,
50
peccatumque oculos est habuisse meum.
non equidem totam possum defendere culpam,
sed partem nostri criminis error habet,
spes igitur superest facturum ut molliat ipse
mutati poenam condicione loci.
55
hos [*]hoc corr. Riese utinam nitidi Solis praenuntius ortus
afferat admisso Lucifer albus equo!