Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
VADE salutatum, subito perarata, Perillam,
littera, sermonis fida ministra mei.
aut illam invenies dulci cum matre sedentem,
aut inter libros Pieridasque suas.
5
quidquid aget, cum te scient venisse, relinquet,
nec mora, quid venias quidve, requiret, agam.
vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim,
nec mala tam longa nostra levata mora
et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti.
10
aptaque in alternos cogere verba pedes.
"tu quoque" dic ‘ studiis communibus ecquid inhaeres,
doctaque non patrio carmina more canis?
nam tibi cum fatis mores natura pudicos
et raras dotes ingeniumque dedit.
15
hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas,
ne male fecundae vena periret aquae;
primus id aspexi teneris in virginis annis,
utque pater natae duxque comesque fui.
ergo si remanent ignes tibi pectoris idem,
20
sola tuum vates Lesbia vincet opus.
sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet,
postque meos casus sit tibi pectus iners,
dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam;
saepe tui iudex, saepe magister eram:
25
aut ego praebebam factis modo versibus aures,
aut, ubi cessares, causa ruboris eram.
forsitan exemplo, quia me laesere libelli,
tu quoque sis poenae fata [*]facta: fata σ secuta meae.
pone, Perilla, metum; tantummodo femina nulla
30
neve vir a scriptis discat amare tuis.
ergo desidiae remove, doctissima, causas,
inque bonas artes et tua sacra redi.
ista decens facies longis vitiabitur annis,
rugaque in antiqua fronte senilis erit,
35
inicietque manum formae damnosa senectus,
quae strepitum [*]strepitus: strepitum σ passu non faciente venit;
cumque aliquis dicet fuit haec formosa dolebis,
et speculum mendax esse querere tuum.
sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis:
40
finge sed inmensis censibus esse pares,
nempe dat id [*]et: id σ quodcumque libet fortuna rapitque,
Irus et est subito, qui modo Croesus erat.
singula ne referam, nil non mortale tenemus
pectoris exceptis ingentique bonis.
45
en ego, cum caream patria vobisque domoque,
raptaque sint, adimi quae potuere mihi,
ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:
Caesar in hoc potuit iuris habere nihil,
quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense,
50
me tamen extincto fama superstes erit,
dumque suis victrix omnem de montibus orbem
prospiciet domitum Martia Roma, legar.
tu quoque, quam studii maneat felicior usus,
effuge venturos, qua potes, usque rogos!’