Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
3.7
VADE salutatum, subito perarata, Perillam,
littera, sermonis fida ministra mei.
aut illam invenies dulci cum matre sedentem,
aut inter libros Pieridasque suas.
5
quidquid aget, cum te scient venisse, relinquet,
nec mora, quid venias quidve, requiret, agam.
vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim,
nec mala tam longa nostra levata mora
et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti.
10
aptaque in alternos cogere verba pedes.
"tu quoque" dic ‘ studiis communibus ecquid inhaeres,
doctaque non patrio carmina more canis?
nam tibi cum fatis mores natura pudicos
et raras dotes ingeniumque dedit.
15
hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas,
ne male fecundae vena periret aquae;
primus id aspexi teneris in virginis annis,
utque pater natae duxque comesque fui.
ergo si remanent ignes tibi pectoris idem,
20
sola tuum vates Lesbia vincet opus.
sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet,
postque meos casus sit tibi pectus iners,
dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam;
saepe tui iudex, saepe magister eram:
25
aut ego praebebam factis modo versibus aures,
aut, ubi cessares, causa ruboris eram.
forsitan exemplo, quia me laesere libelli,
tu quoque sis poenae fata [*]facta: fata σ secuta meae.
pone, Perilla, metum; tantummodo femina nulla
30
neve vir a scriptis discat amare tuis.