Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
3.8
Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru,
misit in ignotam qui rude semen humum;
nunc ego Medeae vellem frenare dracones,
quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua,
5
nunc ego iactandas optarem sumere pennas,
sive tuas, Perseu, Daedale, sive tuas :
ut tenera nostris cedente volatibus aura
aspicerem patriae dulce repente solum,
desertaeque domus vultus, memoresque sodales,
10
caraque praecipue coniugis ora meae.
stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas,
quae non ulla tibi [*]tulit fertque feretque dies?
si semel optandum est, Augusti numen adora,
et, quem sensisti, rite precare deum.
15
ille tibi pennasque potest currusque volucres
tradere: det reditum, protinus ales eris.
si precer hoc—neque enim possum maiora rogare—
ne mea sint, timeo, vota modesta parum,
forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram,
20
tum quoque sollicita mente rogandus erit.
quod minus interea est, instar mihi muneris ampli,
ex his me iubeat quolibet ire locis,
nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;
ei mihi, perpetuus corpora languor habet!
25
seu vitiant artus aegrae contagia mentis,
sive mei causa est in regione mali,
ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixque
ossa tegit macies nec iuvat ora cibus;
quique per autumnum percussis frigore primo
30
est color in follis, quae nova laesit hiems,