Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
3.9
Hic quoque sunt igitur Graiae—quis crederet?—urbes
inter inhumanae nomina barbariae;
huc quoque Mileto missi venere coloni,
inque Getis Graias constituere domos.
5
sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe,
constat ab Absyrti caede fuisse loco.
nam rate, quae cura pugnacis facta Minervae
per non temptatas prima cucurrit aquas,
impia desertum fugiens Medea parentem
10
dicitur his remos applicuisse vadis.
quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto,
"hospes," ait, "nosco, Colchide, vela, venit."
dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis,
dum sequitur celeres ancora tracta manus,
15
conscia percussit meritorum pectora Colchis
ausa atque ausura multa nefanda manu;
et, quamquam superest ingens audacia menti,
pallor in attonitae virginis ore fuit.
ergo uni prospexit venientia vela tenemur,
20
et pater est aliqua fraude morandus ait.
dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus,
ad fratrem casu lumina flexa tulit.
cuius ut ornata est praesentia, vicimus inquit:
"hic mihi morte sua causa salutis erit."
25
protinus ignari nec quicquam tale timentis
innocuum rigido perforat ense latus,
atque ita divellit divulsaque membra per agros
dissipat in multis invenienda locis,
neu pater ignoret, scopulo proponit in alto
30
pallentesque manus sanguineumque caput.