Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
illa meos oculos mediam deducit in urbem,
immunes tanti nec sinit esse boni;
invenitque animus, qua currus spectet eburnos;
sic certe in patria per breve tempus ero,
65
vera tamen capiet populus spectacula felix,
laetaque erit praesens cum duce turba suo.
at mihi fingendo tantum longeque remotis
auribus hic fructus percipiendus erit,
atque procul Latio diversum missus in orbem
70
qui narret cupido, vix erit, ista mihi.
is quoque iam serum referet veteremque triumphum:
quo tamen audiero tempore, laetus ero.
illa dies veniet, mea qua lugubria ponam,
causaque privata publica maior erit.