Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
5.13
Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem,
mittere si quisquam, quo caret ipse, potest,
aeger enim traxi contagia corpore mentis,
libera tormento pars mihi ne qua vacet,
5
perque dies multos lateris cruciatibus uror;
sic me non modico [*]sed quod non modico (in inmodico) corr. Ellis. frigore laesit hiems,
si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus:
quippe mea est umeris fulta ruina tuis.
Quid, [*]qui mihi cum dederis ingentia pignora, cumque
10
per numeros omnes hoc tueare caput,
quod tua me raro solatur epistula, peccas,
remque piam praestas, sed [*]si: sed σ mihi verba negas?
hoc, precor, emenda! quod si correxeris unum,
nullus in egregio corpore naevus erit.
15
pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me
littera non veniat, missa sit illa tamen,
di faciant, ut sit temeraria nostra querella,
teque putem falso non meminisse mei.
quod precor, esse liquet: neque enim mutabile robur
20
credere me fas est pectoris esse tui.
cana prius gelido desint absinthia Ponto,
et careat dulci Trinacris Hybla thymo,
inmemorem quam te quisquam convincat amici.
non ita sunt fati stamina nigra mei.
25
tu tamen, ut possis falsae quoque pellere culpae
crimina, quod non es, ne videare, cave.
utque solebamus consumere longa loquendo
tempora, sermoni [*]sermone deficiente die,
sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces,
30
et peragant linguae charta manusque vices,