Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
5.6
Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum,
qui mihi confugiam, qui mihi portus eras,
tu quoque suscepti curam dimittis amici,
officiique pium tam cito ponis onus?
5
sarcina sum, fateor, quam si non [*]quamvis sine tempore nostro [*]nostro duro
depositurus eras, non subeunda fuit.
fluctibus in mediis navem, Palinure, relinquis?
ne fuge, neve tua sit minor arte fides.
numquid Achilleos inter fera proelia fidi
10
deseruit levitas Automedontis equos?
quem semel excepit, numquam Podalirius aegro
promissam medicae non tulit artis opem.
turpius eicitur, quam non admittitur hospes:
quae patuit, dextrae firma sit ara meae.
15
nil nisi me solum primo tutatus es; at nunc
me pariter serva iudiciumque tuum,
si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque
mutarunt subito crimina nostra fidem,
spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura,
20
quod cupio, membris exeat ante meis,
quam tua delicto stringantur pectora nostro,
et videar merito vilior esse tibi.
non adeo toti fatis urguemur iniquis,
ut mea sit longis mens quoque mota malis.
25
finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum
dixisse in Pyladen improba verba putas?
nec procul a vero est quin et [*]quod non: quin et σ pulsarit amicum:
mansit in officiis non minus ille suis.
hoc est cum miseris solum commune beatis,
30
ambobus tribui quod solet obsequium :