Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
5.7
Quam legis, ex illa tibi venit epistula terra,
latus ubi aequoreis additur Hister aquis,
si tibi contingit cum dulci vita salute,
candida fortunae pars manet una meae.
5
scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris;
quamvis hoc vel me scire tacente potes,
sum miser; haec brevis est nostrorum summa malorum,
quisquis et offenso Caesare vivit, erit.
turba Tomitanae quae sit regionis et inter
10
quos habitem mores, discere cura tibi est?
mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque,
a male pacatis plus trahit ora Getis.
Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentis
per medias in equis itque reditque vias.
15
in quibus est nemo, qui non coryton et arcum
telaque vipereo lurida felle gerat,
vox fera, trux vultus, verissima Martis [*]mortis corr. σ imago,
non coma, non ulla barba resecta manu,
dextera non segnis fixo dare vulnera cultro,
20
quem iunctum lateri barbarus omnis habet,
vivit in his heu nunc, lusorum [*]nullus eorum vel his nullus tenerorum: nunc lusorum Ehwald oblitus amorum,
hos videt, hos vates audit, amice, tuus:
atque utinam vivat non et [*]et non corr. Heinsius moriatur in illis,
absit ab invisis et tamen umbra locis.
25
carmina quod pleno saltari nostra theatro,
versibus et plaudi scribis, amice, meis,
nil equidem feci tu scis hoc ipse—theatris,
Musa nec in plausus ambitiosa mea est.
non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri
30
impedit et profugi nomen in ora refert,