Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
5.8
Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra
te quoque sim, inferius quo nihil esse potest,
quae tibi res animos in me facit, improbe? curve
casibus insultas, quos potes ipse pati?
5
nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti
nostra, quibus possint inlacrimare ferae;
nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe
numen, et exosae verba superba deae.
Exigit [*]exigis vel exiget a dignis [*]at dignes ultrix Rhamnusia poenas:
10
inposito calcas quid [*]qui mea fata pede?
vidi ego naufragium qui risit [*]naufragiumque viros et corr. Mencken in aequora [*]aequore mergi,
et "numquam" dixi " iustior unda fuit."
vilia qui quondam miseris alimenta negarat,
nunc mendicato pascitur ipse cibo.
15
passibus ambiguis Fortuna volubilis errat
et manet in nullo certa tenaxque loco,
sed modo laeta venit, [*]manet: venit Heinsius vultus modo sumit acerbos,
et tantum constans in levitate sua est.
nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus,
20
flammaque de stipula nostra brevisque fuit.
neve tamen tota capias fera gaudia mente,
non est placandi spes mihi nulla dei,
vel quia peccavi citra scelus, utque pudore
non caret, invidia sic mea culpa caret,
25
vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu
illo, cui paret, mitius orbis habet.
scilicet ut non est per vim superabilis ulli,
molle cor ad timidas sic habet ille preces,
exemploque deum, quibus accessurus et ipse est,
30
cum poenae venia plura roganda [*]regenda dabit. [*]petam: dabit Faber