Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1.1
1
Naso Tomitanae iam non novus incola terrae
2
hoc tibi de Getico litore mittit opus.
3
si vacat, hospitio peregrinos. Brute, libellos
4
excipe, dumque aliquo, quolibet abde loco. [*]loco modo
5
publica non audent intra [*]inter monimenta venire,
6
ne suus hoc illis clauserit auctor iter.
7
a! quotiens dixi ‘certe nil turpe docetis:
8
ite, patet castis versibus ille locus!
9
non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere
10
sub Lare privato tutius esse putant,
11
quaeris ubi hos possis nullo componere laeso?
12
qua steterant Artes, pars vacat illa tibi.
13
Quid [*]qui veniant, novitate roges fortasse sub ipsa.
14
accipe, quodcumque est, dummodo non sit amor.
15
invenies, quamvis non est miserabilis index,
16
non minus hoc illo triste, quod ante dedi.
17
rebus idem, titulo differt; et epistula cui sit
18
non occultato nomine missa docet.
19
nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis,
20
Musaque ad invitos officiosa venit.
21
quicquid id est, adiunge meis. nihil impedit ortos
22
exule servatis legibus urbe frui.
23
quod metuas non est. Antoni scripta leguntur,
24
doctus et in promptu scrinia [*]scrinia carmina Brutus habet.
25
nec me nominibus furiosus confero tantis:
26
saeva deos contra non tamen arma tuli.
27
denique Caesareo, quod non desiderat ipse,
28
non caret e nostris ullus honore liber,
29
si dubitas de me, laudes admitte deorum,
30
et carmen dempto nomine sume meum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.