Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
iunctior Haemonia est Ponto, quam Roma, Sinistro,[*]sit histro corr. Burmann
et brevius, quam nos, ille peregit iter.
ille habuit comites primos telluris Achivae :
at nostram cuncti destituere fugam.
35
nos fragili ligno vastum sulcavimus aequor:
quae tulit Aesoniden, densa carina [*]sacra carina (sa carina) vel firma carina fuit.
nec mihi Tiphys erat rector, nec Agenore natus
quas fugerem docuit quas sequererque vias.
illum tutata est cum Pallade regia Iuno:
40
defendere meum numina nulla caput,
illum furtivae iuvere Cupidinis artes;
quas a me vellem non didicisset Amor.
ille domum rediit : nos his moriemur in arvis,
perstiterit laesi si gravis ira dei.
45
durius est igitur nostrum, fidissima coniunx,
illo, quod subiit Aesone natus, opus. [*]onus
te quoque, quam iuvenem discedens urbe reliqui,
credibile est nostris insenuisse malis,
o, ego di faciant talem te cernere possim, [*]possem: possim σ
50
caraque mutatis oscula ferre comis,
amplectique meis corpus non pingue lacertis,
et "gracile hoc fecit dicere" cura mei,
‘et narrare meos flenti flens ipse labores,
sperato numquam conloquioque frui,
55
turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna,
dis veris, memori debita ferre manu!
Memnonis hanc utinam lenito principe mater
quam primum roseo provocet ore diem!’