Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
an populus vere sanos negat esse poetas,
sumque fides huius maxima vocis ego,
qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo,
damnosa persto condere semen humo?
35
scilicet est cupidus studiorum quisque suorum,
tempus et adsueta ponere in arte iuvat,
saucius eiurat pugnam gladiator, et idem
inmemor antiqui vulneris arma capit,
nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis,
40
et ducit remos qua modo navit aqua.
sic ego constanter studium non utile servo,
et repeto, nollem quas coluisse, deas.
quid potius faciam? non sum, qui segnia ducam
otia : mors nobis tempus habetur iners.
45
nec iuvat in lucem nimio marcescere vino,
nec tenet incertas alea blanda manus,
cum dedimus somno quas corpus postulat horas,
quo ponam vigilans tempora longa modo?
moris an oblitus patrii contendere discam
50
Sarmaticos arcus, et trahar arte loci?
hoc quoque me studium prohibent adsumere vires,
mensque magis gracili corpore nostra valet,
cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est
artibus his, quae nil utilitatis habent.
55
consequor ex illis casus oblivia nostri;
hanc messem satis est si mea reddit humus,
gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur
carmina, Pieriis invigilate choris,
quod venit ex facili, satis est componere nobis,
60
et nimis intenti causa laboris abest,