Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus,
liberaque a ferro crura futura putet,
haec facit ut, videat cum terras undique nullas,
naufragus in mediis brachia iactet aquis.
35
saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit,
nec spes huic vena deficiente cadit.
carcere dicuntur clausi sperare salutem,
atque aliquis pendens in cruce vota facit.
haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis
40
non est proposita passa perire nece!’
me quoque conantem gladio finire dolorem
arguit iniecta continuitque manu,
"quid que" facis? lacrimis opus est, non sanguine dixit,
‘saepe per has flecti principis ira solet.
45
quamvis est igitur meritis indebita nostris,
magna tamen spes est in bonitate dei.
qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare,
confer et in votum tu quoque verba meum.
inque Tomitana iaceam tumulatus harena,
50
si te non nobis ista vovere liquet.
nam prius incipient turris vitare columbae,
antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas,
quam male se praestet veteri Graecinus amico,
non ita sunt fatis omnia versa meis.’