Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
1.8
A tibi dilecto missam Nasone salutem
accipe, pars animae magna, Severe, meae.
neve roga quid agam. si persequar omnia, flebis;
summa satis nostri si [*]sit tibi nota mali.
5
vivimus assiduis expertes pacis in armis,
dura pharetrato bella movente Geta.
deque tot expulsis sum miles in exule solus :
tuta, neque invideo, cetera turba latet,
quoque magis nostros venia dignere libellos,
10
haec in procinctu carmina facta leges,
stat vetus urbs, ripae vicina binominis Histri,
moenibus et positu vix adeunda loci.
Caspios Aegisos, de se si credimus ipsis,
condidit, et proprio nomine dixit opus.
15
hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremptis,
cepit et in regem sustulit arma Getes.
ille memor magni generis, virtute quod auget,
protinus innumero milite cinctus adest.
nec prius abscessit, merita quam caede nocentum
20
audaces animos contuderat [*]contuderit BC: corr, Riese populi. [*]Versum om. AB
at tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro,
semper honorata sceptra tenere manu.
teque, quod et praestat quid enim tibi plenius optem .
Martia cum magno Caesare Roma probet.
25
sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis,
accedant [*]accedunt nostris saeva quod arma malis,
ut careo vobis. Stygias [*]scythicas detrusus in oras,
quattuor autumnos Pleias orta facit.
nec tu credideris urbanae commoda vitae
30
quaerere Nasonem, quaerit et illa tamen.