Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae.
quae tu ne fuerint, Maxime, vana cave.
huc quoque venturum mihi se iurare solebat
non nisi te longae ius sibi dante viae.
35
nam tua non alio coluit penetralia ritu,
terrarum dominos quam colis ipse deos.
crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,
non fuit e multis quolibet ille minor,
si modo non census nec clarum nomen avorum
40
sed probitas magnos ingeniumque facit,
iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi:
carmina iure damus raros testantia mores,
ut tua venturi nomina, Celse, legant.
45
hoc est, quod possum [*]possim Geticis tibi mittere ab arvis
hoc solum est istic quod licet esse meum.
funera non potui comitare nec ungere corpus,
aque tuis toto dividor orbe rogis,
qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas,
50
praestitit officium Maximus omne tibi.
ille tibi exequias et magni funus honoris
fecit et in gelidos versit [*]vertit corr Heinsius amoma sinus,
diluit et lacrimis maerens unguenta profusis
ossaque vicina condita texit humo.
55
qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis,
et nos extinctis adnumerare potest.