Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae
haec tibi Nasonem scribere verba. Macer?
auctorisque sui si non est anulus index,
cognitane est nostra littera facta manu?
5
an tibi notitiam mora temporis eripit horum,
nec repetunt oculi signa vetusta tui?
sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,
exciderit tantum ne tibi cura mei.
quam tu vel longi debes convictibus aevi,
10
vel mea quod coniunx non aliena tibi est, [*]est om
vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus,
utque decet, nulla factus es Arte nocens.
tu canis aeterno quicquid restabat Homero,
ne careant summa Troica bella manu.
15
Naso parum prudens, artem dum tradit amandi,
doctrinae pretium triste magister habet,
sunt tamen inter se communia sacra poetis,
diversum quamvis quisque sequamur [*]queramur vel sequatur iter :
quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse
20
suspicor, et casus velle levare meos.
te duce magnificas Asiae perspeximus urbes:
Trinacris est oculis te duce visa [*]nota meis.
vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,
subpositus monti quam vomit ore Gigans,
25
Hennaeosque lacus et olentis [*]olentia corr. Zinzerling stagna Palici,
quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem,
tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
hic mihi labentis pars anni magna peracta est.
30
eheu, quam dispar est locus ille Getis!
et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambo
te mihi iucundas efficiente vias!
seu rate caeruleas picta sulcavimus undas,
esseda nos agili sive tulere rota,
35
saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi,
pluraque, si numeres, verba fuere gradu,
saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum
tarda per aestivos defuit hora dies.
est aliquid casus pariter timuisse marinos,
40
iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos.
et modo res egisse simul, modo rursus ab illis,
quorum non pudeat, posse referre iocos,
haec tibi cum subeant, absim licet, [*]ipsum licet vel hic sim licet omnibus annis
ante tuos oculos, ut modo visus, ero.
45
ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi,
qui semper liquidis altior extat aquis,
te tamen intueor quo solo pectore possum,
et tecum gelido saepe sub axe loquor,
hic es, et ignoras, et ades celeberrimus absens,
50
inque Getas media iussus ab urbe venis.
redde vicem, et, quoniam regio felicior ista est,
istic me memori pectore semper habe.