Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
2.10
Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae
haec tibi Nasonem scribere verba. Macer?
auctorisque sui si non est anulus index,
cognitane est nostra littera facta manu?
5
an tibi notitiam mora temporis eripit horum,
nec repetunt oculi signa vetusta tui?
sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,
exciderit tantum ne tibi cura mei.
quam tu vel longi debes convictibus aevi,
10
vel mea quod coniunx non aliena tibi est, [*]est om
vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus,
utque decet, nulla factus es Arte nocens.
tu canis aeterno quicquid restabat Homero,
ne careant summa Troica bella manu.
15
Naso parum prudens, artem dum tradit amandi,
doctrinae pretium triste magister habet,
sunt tamen inter se communia sacra poetis,
diversum quamvis quisque sequamur [*]queramur vel sequatur iter :
quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse
20
suspicor, et casus velle levare meos.
te duce magnificas Asiae perspeximus urbes:
Trinacris est oculis te duce visa [*]nota meis.
vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,
subpositus monti quam vomit ore Gigans,
25
Hennaeosque lacus et olentis [*]olentia corr. Zinzerling stagna Palici,
quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem,
tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
hic mihi labentis pars anni magna peracta est.
30
eheu, quam dispar est locus ille Getis!