Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
2.11
Hoc tibi, Rufe, brevi properatum tempore mittit
Naso, parum faustae conditor Artis, opus,
ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti,
scire tamen possis nos meminisse tui.
5
nominis ante mei venient oblivia nobis,
pectore quam pietas sit tua pulsa meo:
et prius hanc animam vacuas reddemus in auras,
quam fiat meriti gratia vana tui.
grande voco lacrimas meritum, quibus ora rigabas
10
cum mea concreto sicca dolore forent:
grande voco meritum maestae solacia mentis,
cum pariter nobis illa tibique dares,
sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor,
admonitu melior fit tamen illa tuo.
15
namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli,
hoc ego te laetor coniugis esse meae.
quae ne dissimilis tibi sit probitate laborat,
seque tui vita sanguinis esse probat,
ergo quod fuerat stimulis factura sine ullis,
20
plenius auctorem te quoque nancta facit,
acer et ad palmae per se cursurus honores,
si tamen horteris, fortius ibit equus,
adde quod absentis cura mandata fideli
perficis, et nullum ferre gravaris onus.
25
o, referant grates, quoniam non possumus ipsi,
di tibi! qui referent, si pia facta vident;
sufficiatque diu corpus quoque moribus istis,
maxima Fundani gloria, Rufe, soli.