Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est,
nam timor eventus [*]eventu deterioris abest,
qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens
porrigit ad spinas duraque saxa manus, [*]Vv.33-34 sic σ: corrupti in A. cett.
35
accipitremque timens [*]accipitrem metuens pennis trepidantibus ales
audet ad humanos fessa venire sinus,
nec se vicino dubitat committere tecto,
quae fugit infestos territa cerva canes,
da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris,
40
nec rigidam timidis vocibus obde forem,
verbaque nostra favens Romana ad numina perfer,
non tibi Tarpeio culta Tonante minus,
mandatique mei legatus suscipe causam:
nulla meo quamvis nomine causa bona est.
45
iam prope depositum, certe iam frigidus aeger,
servatus per te, si modo servor, ero.
nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus,
principis aeterni quam tibi praestat amor.
nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit,
50
quo poteras trepidis utilis esse reis.
vivit enim in vobis facundi lingua parentis,
et res heredem repperit illa suum.
hanc ego, non ut me defendere temptet, adoro;
non est confessi causa tuenda rei.
55
num tamen excuses erroris origine factum,
an nihil expediat tale movere, vide.
vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit,
non contrectari tutius esse puto.
lingua, sile! non est ultra narrabile quicquam.
60
posse velim cineres obruere ipse meos.