Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
felices, quibus, o,[*]o hos licuit spectare triumphos
et ducis ore deos aequiperante frui!
at mihi Sauromatae pro Caesaris ore videndi
terraque pacis inops undaque vincta [*]iuncta gelu.
95
si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc, [*]illuc, sed cf. istae A
sit tua mutando gratia blanda loco.
hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo,
siquid habet sensus umbra diserta, petit.
hoc petit et frater, quamvis fortasse veretur
100
servandi noceat ne tibi cura mei.
tota domus rogat hoc, nec tu potes ipse negare
et nos in turbae parte fuisse tuae.
ingenii certe, quo nos male sensimus usos,
Artibus exceptis, saepe probator eras.
105
nec mea, si tantum peccata novissima demas,
esse potest domui vita pudenda tuae.
sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis,
curaque sit superis Caesaribusque tui .
mite, sed iratum merito mihi, numen adora,
110
eximat [*]eximar ut Scythici me [*]me om.: add. σ feritate loci.
difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus,
et talis meriti gratia maior erit.
nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro
accipiet voces Antiphatesve tuas,
115
sed placidus facilisque parens veniaeque paratus,
et qui fulmineo saepe sine igne tonat,
qui cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse,
cuique fere poenam sumere poena sua est.
victa tamen vitio est huius clementia nostro,
120
venit et ad vires ira coacta suas.