Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
2.3
Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas,
nec sinis ingenium nobilitate premi,
culte mihi—quid enim status hic a funere differt
supremum vitae tempus adusque meae,
5
rem facis, amictum non aversatus amicum,
qua non est aevo rarior ulla tuo.
turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur,
vulgus amicitias utilitate probat,
cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum,
10
et cum fortuna statque caditque fides.
nec facile invenias [*]invenies multis in milibus unum,
virtutem pretium qui putet esse sui.
ipse decor, recte facti si praemia desint,
non movet, et gratis paenitet esse probum.
15
nil [*]nil et nisi quod prodest carum est: sed [*]sed si vel et vel en detrahe menti
spem fructus avidae, nemo petendus erit.
at reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit
utile, sollicitis supputat articulis.
illud amicitiae quondam venerabile numen [*]nomen
20
prostat et in quaestu pro meretrice sedet,
quo magis admiror, non, ut torrentibus undis,
communis vitii te quoque labe trahi,
diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est:
quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.
25
en ego, non paucis quondam munitus amicis,
dum flavit velis aura secunda meis,
ut fera nimboso tumuerunt aequora vento,
in mediis lacera nave relinquor aquis,
cumque alii nolint etiam me nosse videri,
30
vix duo proiecto tresve tulistis opem.