Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
2.4
Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro,
Attice, iudicio non dubitande meo.
ecquid adhuc remanes memor infelicis amici,
deserit an partis languida cura suas?
5
non ita di mihi sunt tristes, ut credere possim
fasque putem iam te non meminisse mei.
ante oculos nostros posita est [*]posita est tua est vel tua stat etc. tua semper imago,
et videor vultus mente videre tuos.
seria multa mihi tecum conlata recordor,
10
nec data iucundis tempora pauca iocis,
saepe citae longis visae sermonibus horae,
saepe fuit brevior quam mea verba dies.
saepe tuas venit factum modo carmen ad auris
et nova iudicio subdita Musa tuo est.
15
quod tu laudaras, populo placuisse putabam.
hoc pretium curae dulce regentis [*]recentis vel monentis erat.
utque meus lima rasus liber esset amici,
non semel admonitu facta litura tuo est.
nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis,
20
nos via, nos iunctis curva theatra locis,
denique tantus amor nobis, carissime, semper,
quantus in Aeacide Nestorideque fuit.
non ego, si biberes securae pocula Lethes,
excidere haec credam pectore posse tuo.
25
longa dies citius brumali sidere, noxque
tardior hiberna solstitialis erit,
nec Babylon aestum, nec frigora Pontus habebit,
calthaque Paestanas vincet odore rosas,
quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum.
30
non ita pars fati candida nulla mei est.