Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Condita disparibus numeris ego Naso Salano
praeposita misi verba salute meo.
quae rata sit, cupio, rebusque ut comprobet omen,
te precor a salvo possit, amice, legi.
5
candor, in hoc aevo res intermortua paene,
exigit ut faciam talia vota tuus.
nam fuerim quamvis modico tibi iunctus ab usu.
diceris exiliis indoluisse meis,
missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto,
10
illa tuus iuvit qualiacumque favor;
optastique brevem solvi [*]solvil Postgate salvi vel fieri mihi Caesaris iram,
quod tamen optari, si sciat, ipse sinat,
moribus ista tuis tam mitia vota dedisti,
nec minus idcirco sunt ea grata mihi.
15
quoque magis moveare malis, doctissime, nostris,
credibile est fieri condicione loci,
vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem,
quae minus Augusta pace fruatur humus,
tu tamen hic structos inter fera proelia versus
20
et legis et lectos ore favente probas,
ingenioque meo, vena quod paupere manat,
plaudis, et e rivo flumina magna facis,
grata quidem sunt haec animo suffragia nostro,
vix sibi cum miseros posse placere putes,
[*]putas vel putat
25
dum tamen in rebus temptamus carmina parvis,
materiae gracili sufficit ingenium,
nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi,
ausus sum tantae sumere molis opus.
obruit audentem rerum gravitasque nitorque,
30
nec potui coepti pondera ferre mei.
illic, quam laudes, erit officiosa voluntas:
cetera materia debilitata iacent,
qui si forte liber vestras pervenit ad auris,
tutelam mando sentiat ille tuam.
35
hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem,
accedat cumulus gratia nostra levis,
non ego laudandus, sed sunt tua pectora, lacte
et non calcata candidiora nive:
mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse,
40
nec lateant artes eloquiumque tuum.
te iuvenum princeps, cui dat Germania nomen,
participem studii Caesar habere solet.
tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis
ingenio mores aequiperante places.
45
te dicente prius fit protinus impetus illi:
teque habet elicias qui sua verba tuis.
cum tu desisti mortaliaque ora quierunt
tectaque non longa continuere mora,
surgit Iuleo iuvenis cognomine dignus,
50
qualis ab Eois Lucifer ortus aquis.
dumque silens adstat, status est vultusque diserti,
spemque decens doctae vocis amictus [*]amicus corr. Heinsius habet,
mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum,
hoc superos iures more solere loqui,
55
atque "haec est " dicas "facundia principe digna
"eloquio tantum nobilitatis inest.
huic tu cum placeas et vertice sidera tangas,
scripta tamen profugi vatis habenda putas,
scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis,
60
et servat studii foedera quisque sui:
rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
rectorem dubiae navita puppis amat.
tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris,
ingenioque faves, ingeniose, meo.
65
distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem :
artis et ingenuae cultor uterque sumus,
thyrsus abest a te, [*]abest a te Rothmaler sublestate (A) vel ubi est a te vel enim vobis gustata [*]gestata est laurea nobis,
sed tamen ambobus debet inesse calor:
utque meis numeris tua dat facundia nervos,
70
sic venit a nobis in tua verba nitor.
iure igitur studio confinia carmina vestro
et commilitii sacra tuenda putas.
pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus,
comprecor ad vitae tempora summa tuae.
75
succedatque suis [*]tuis orbis moderator [*]moderatus habenis:
quod mecum populi vota precantur idem.