Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
te magis est mirum non hoc evincere, coniunx,
inque meis lacrimas posse tenere malis,
quid facias, quaeris? quaeras hoc scilicet ipsum,
invenies, vere si reperire voles.
35
velle parum est: cupias, ut re potiaris, oportet,
et faciat somnos haec tibi cura breves,
velle reor multos: quis enim mihi tam sit iniquus.
optet ut exilium pace carere meum?
pectore te toto cunctisque incumbere nervis
40
et niti pro me nocte dieque decet.
utque iuvent alii, tu debes vincere amicos,
uxor, et ad partis prima venire tuas.
magna tibi imposita est nostris persona libellis:
coniugis exemplum diceris esse bonae.
45
hanc cave degeneres, ut sint praeconia nostra
vera, vide famae quod tuearis opus.
ut nihil ipse querar, tacito me fama queretur,
quae debet, fuerit ni tibi cura mei,
exposuit memet populo Fortuna videndum,
50
et plus notitiae, quam fuit ante, dedit.
notior est factus Capaneus a fulminis ictu .
notus humo mersis Amphiaraus equis,
si minus errasset, notus minus esset Ulixes:
magna Philoctetae vulnere fama suo est.
55
si locus est aliquis tanta inter nomina parvis,
nos quoque conspicuos nostra ruina facit,
nec te nesciri patitur mea pagina, qua non
inferius Coa Bittide [*]bit tibi de etc. corr. Merkel nomen habes,
quicquid ages igitur, scaena spectabere magna,
60
et pia non paucis [*]parvis testibus uxor eris.