Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Si vacat exiguum profugo dare tempus amico,
o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades,
dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra
seu veri species seu fuit ille sopor.
5
nox erat et bifores intrabat luna fenestras,
mense fere medio quanta nitere solet.
publica me requies curarum somnus habebat,
fusaque erant toto languida membra toro,
cum subito pinnis agitatus inhorruit aer,
10
et gemuit parvo mota fenestra sono.
territus in cubitum relevo mea membra sinistrum,
pulsus et e trepido pectore somnus abit.
stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat,
fulcra tenens laeva tristis acerna manu,
15
nec torquem collo, nec habens crinale capillo,
nec bene dispositas comptus, ut ante, comas,
horrida pendebant molles super ora capilli,
et visa est oculis horrida pinna meis,
qualis in aeriae tergo solet esse columbae,
20
tractatam multae quam tetigere manus.
hunc simul agnovi, neque enim mihi notior alter,
talibus adfata est libera lingua sonis:
‘o puer, exilii decepto causa magistro,
quem fuit utilius non docuisse mihi,
25
huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo,
et coit adstrictis barbarus Hister aquis?
quae tibi causa viae, nisi uti mala nostra videres?
quae sunt, si nescis, invidiosa tibi.
tu mihi dictasti iuvenalia carmina primus:
30
apposui senis te duce quinque pedes,
nec me Maeonio consurgere carmine nec me
dicere magnorum passus es acta ducum,
forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes [*]ignis
ingenii vires comminuere mei.
35
namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis
in nullum mea mens grande vacavit opus,
nec satis hoc fuerat, stulto [*]stultus quoque carmine feci,
Artibus ut posses non rudis esse meis.
pro quibus exilium misero est mihi reddita merces,
40
id quoque in extremis et sine pace locis.
at non Chionides Eumolpus in Orphea talis,
in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat,
praemia nec Chiron ab Achille talia cepit,
Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam.
45
nomina neu referam longum collecta per aevum,
discipulo perii solus ab ipse meo.
dum damus arma tibi, dum te, lascive, docemus,
haec te discipulo dona magister habet,
scis tamen, et liquido iuratus dicere possis,
50
non ine legitimos sollicitasse toros.
scripsimus haec illis, quarum nec vitta pudicos
contingit crines nec stola longa pedes,
dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas,
et facere incertum per mea iussa genus?
55
an sit ab his omnis rigide summota libellis,
quam lex furtivos arcet habere viros?
quid tamen hoc prodest, vetiti si lege severa
credor adulterii composuisse notas?
at tu, sic habeas ferientes cuncta sagittas,
60
sic numquam rapido lampades igne vacent,
sic regat imperium terrasque coerceat omnis
Caesar, ab Aenea qui tibi fratre tuus,[*]tuus nepos
effice, sit nobis non inplacabilis ira,
meque loco plecti commodiore velit.
65
haec ego visus eram puero dixisse volucri,
hos visus nobis ille dedisse sonos .
per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas,
per matrem iuro Caesareumque caput,
nil nisi concessum nos te didicisse magistro,
70
Artibus et nullum crimen inesse tuis.
utque hoc, sic utinam defendere cetera possem [*]posses!
scis aliud, quod te laeserit, esse, magis,
quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri,
nec potes a culpa dicere abesse tua)
75
tu licet erroris sub imagine crimen obumbres,
non gravior merito iudicis [*]vindicis ira fuit.
ut tamen aspicerem consolarerque iacentem,
lapsa per inmensas est mea pinna vias.
haec loca tum primum vidi, cum matre rogante
80
Phasias est telis fixa puella meis.
quae nunc cur iterum post saecula longa revisam,
tu facis, o castris miles amice meis.
pone metus igitur: mitescet Caesaris ira,
et veniet votis mollior hora tuis.
85
neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat,
cunctaque laetitiae plena triumphus habet,
dum domus et nati, dum mater Livia gaudet,
dum gaudes, patriae magne ducisque pater,
dum sibi gratatur populus, totamque per urbem
90
omnis odoratis ignibus ara calet,
dum faciles aditus praebet venerabile templum, [*]templum tempus vel numen
sperandum est nostras posse valere preces,
dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras,
coeperunt sensus aut vigilare mei.
95
si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis,
Memnonio cycnos esse colore putem,
sed neque mutatur [*]fuscatur nigra pice lacteus humor,
nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.
conveniens animo genus est tibi, nobile namque
100
pectus et Herculeae simplicitatis habes,
livor, iners vitium, mores non exit in altos,
utque latens ima vipera serpit humo.
mens tua sublimis supra genus eminet ipsum,
grandius ingenio nec tibi nomen inest.
105
ergo alii noceant miseris optentque timeri,
tinctaque mordaci spicula felle gerant:
at tua supplicibus domus est adsueta iuvandis,
in quorum numero me, precor, esse velis.’