Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
3.9
Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis,
carmina nescio quem carpere nostra refers :
nil nisi me terra fruar ut propiore rogare,
et quam sim denso cinctus ab hoste loqui.
5
o, quam de multis vitium reprehenditur unum!
hoc peccat solum si mea Musa, bene est.
ipse ego librorum video delicta meorum,
cum sua plus iusto carmina quisque probet,
auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim
10
Thersiten facie dixerit esse bona.
iudicium tamen hic nostrum non decipit error,
nec, quicquid genui, protinus illud amo.
cur igitur, si me videam delinquere, peccem,
et patiar scripto crimen inesse, rogas?
15
non eadem ratio est sentire et demere morbos;
sensus inest cunctis, tollitur arte malum,
saepe aliquod verbum cupiens mutare reliqui,
iudicium vires destituuntque meum.
saepe piget (quid enim dubitem tibi vera fateri)
20
corrigere et longi ferre laboris onus.
scribentem iuvat ipse labor [*]favor minuitque laborem,
cumque suo crescens pectore fervet opus.
corrigere ut [*]et vel at: ut Burmann res est tanto magis ardua quanto
magnus Aristarcho maior Homerus erat,
25
sic animum lento curarum frigore laedit
et [*]et ut cupidi cursus frena retentat equi.
atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram,
ossaque pacata nostra tegantur humo,
ut mihi conanti nonnumquam intendere curas
30
fortunae species obstat acerba meae,