Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
4
Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo,
debitor est vitae qui tibi, Sexte, suae.
qui seu non prohibes a me tua nomina poni,
accedet meritis haec quoque summa tuis:
5
sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor,
delicti tamen est causa probanda mei.
non potuit mea mens, quin esset grata, teneri.
sit precor officio non gravis ira pio.
o,[*]o di quotiens ego sum libris mihi visus in [*]in ab istis
10
impius, in nullo quod legerere loco!
o, quotiens, alii cum vellem scribere, nomen
rettulit in ceras inscia dextra tuum!
ipse mihi placuit mendis in talibus error,
et vix invita facta litura manu est,
15
"viderit! ad summam " dixi " licet ipse queratur!
hanc [*]hanc a, i.e. a! pudet offensam non meruisse prius."
da mihi, siquid ea est, hebetantem pectora Lethen.
oblitus potero non tamen esse tui.
idque sinas oro, nec fastidita repellas
20
verba, nec officio crimen inesse putes,
et levis haec meritis referatur gratia tantis:
si minus, invito te quoque gratus ero.
numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus,
nec mihi munificas arca negavit opes.
25
nunc quoque nil subitis clementia territa fatis
auxilium vitae fertque [*]feretque vel refertque vel referta feretque meae.
unde rogas forsan fiducia tanta futuri
sit mihi? quod fecit, quisque tuetur opus.
ut Venus artificis labor est et gloria Coi,
30
aequoreo madidas quae premit imbre comas:
arcis ut Actaeae vel eburna vel aerea [*]aenea: aerea σ custos
bellica Phidiaca stat dea facta manu:
vindicat ut Calamis laudem, quos fecit, equorum:
ut similis verae vacca Myronis opus:
35
sic ego pars rerum non ultima, Sexte, tuarum
tutelaeque feror munus opusque tuae.