Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
cum Varius Graccusque darent fera dicta tyrannis,
Callimachi Proculus molle teneret iter,
Tityron antiquas Passerque rediret [*]Passerque rediret et erat qui pasceret herbas ad herbas
aptaque venanti Grattius arma daret,
35
Naïdas a Satyris caneret Fontanus amatas,
clauderet imparibus verba Capella modis;
cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre
nomina longa mora est, carmina vulgus habet ;
essent et iuvenes, quorum quod inedita cura [*]causa: cura σ est,
40
adpellandorum nil mihi iuris adest
(te tamen in turba non ausim. Cotta, silere,
Pieridum lumen praesidiumque fori,
maternos Cottas cui Messallasque paternos,
Maxime,[*]maxima nobilitas ingeminata dedit)
45
dicere si fas est, claro mea nomine Musa
atque inter tantos quae legeretur erat.
ergo summotum patria proscindere, Livor,
desine, neu cineres sparge, cruente, meos.
omnia perdidimus: tantummodo vita relicta est,
50
praebeat ut sensum materiamque mali.
quid iuvat extinctos ferrum demittere [*]dimittere corr. Itali in artus?
non habet in nobis iam nova plaga locum.