Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos,
principium nostri res sit ut ista mali:
sive quod in tenebris numerosos ponere gestus,[*]gressus σ
quodque legas nulli scribere carmen, idem est.
35
excitat auditor studium, laudataque virtus
crescit, et inmensum gloria calcar habet.
hic mea cui recitem nisi flavis scripta Corallis,
quasque alias gentes barbarus Hister habet?
sed quid solus agam, quaque infelicia perdam
40
otia materia surripiamque diem?
nam quia nec vinum, nec me tenet alea fallax,
per quae clam tacitum tempus abire solet,
nec me, quod cuperem, si per fera bella liceret,
oblectat cultu terra novata suo,
45
quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant,
non bene de nobis quae meruere deae?
at tu, cui bibitur felicius Aonius fons,
utiliter studium quod tibi cedit ama,
sacraque Musarum merito cole, quodque legamus,
50
huc aliquod curae mitte recentis opus.