Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
‘vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur,
quam prius a miti Caesare munus habet,
te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
barbariae tutas exhibuisse vias:
35
sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,
effectum cura pectoris esse tui:
addita praeterea vitae quoque multa tuendae
munera, ne proprias attenuaret opes.
pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
40
se fore mancipii [*]mancipium ... tuum tempus in omne tui.
nam prius umbrosa carituros arbore montes,
et freta velivolas non habitura rates,
fluminaque in fontes cursu reditura supino,
gratia quam meriti possit abire tui.
45
haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate,
sic fuerit vestrae causa peracta viae.’