Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
4.7
Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas,
ut positis reddas iura sub axe locis,
aspicis en praesens, quali iaceamus in arvo,
nec me testis eris falsa solere queri.
5
accedet voci per te non irrita nostrae,
Alpinis iuvenis regibus orte, fides,
ipse vides certe glacie concrescere Pontum,
ipse vides rigido stantia vina gelu;
ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx
10
per medias Histri plaustra bubulcus aquas,
aspicis et mitti sub adunco toxica ferro,
et telum causas mortis habere duas.
atque utinam pars haec tantum spectata fuisset,
non etiam proprio cognita Marte tibi!
15
tenditur [*]tenditis corr. Owen ad primum per densa pericula pilum,
contigit ex merito qui tibi nuper honor,
sit licet hic titulus plenus [*]plenis tibi fructibus, ingens
ipsa tamen virtus ordine maior erit.
non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam
20
puniceam Getico sanguine fecit aquam.
non negat Aegisos, quae te subeunte recepta
sensit in ingenio nil opis esse loci.
nam, dubium positu melius defensa manune,
urbs erat in summo nubibus aequa iugo.
25
Sithonio regi ferus interceperat illam
hostis et ereptas victor habebat opes,
donec fluminea devecta Vitellius unda
intulit exposito milite signa Getis,
at tibi, progenies alti fortissima Donni,
30
venit in adversos impetus ire viros.