Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
illa quies animi, quam tu laudare solebas,
ille vetus solito perstat in ore pudor,
sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis,
ut fera plus valeant legibus arma, facit,
95
rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos
femina de nobis virve puerve queri.
hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae:
haec quoniam, tellus testificanda mihi est.
illi me, quia velle vident, discedere malunt:
100
respectu cupiunt hic tamen esse sui.
nec mihi credideris: extant decreta, quibus nos
laudat et inmunes publica cera facit,
conveniens miseris et quamquam gloria non est,[*]sit
proxima dant nobis oppida munus idem.
105
nec pietas ignota mea est: videt hospita terra
in nostra sacrum Caesaris esse domo.
stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos,
numina iam facto non leviora deo.
neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum,
110
hic aviae lateri proximus, ille patris.
his ego do totiens cum ture precantia verba,
Eoo quotiens surgit ab orbe dies.
tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet
officii testis Pontica terra mei.
115
Pontica me tellus, quantis hae possumus ara,[*]ora
natalem ludis scit celebrare dei.
nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
misit in has siquos longa Propontis aquas,
is quoque, quo laevus [*]laetus fuerat sub praeside Pontus,
120
audierit frater forsitan ista tuus.