Pro P. Quinctio, For Publius Quinctius, Orationes Volume IV. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
quod si tum par tibi ius cum Alfeno fuisse non putas, quia tamen aliquem contra te advocare poterat, quia magistratus aliqui reperiebatur apud quem Alfeni causa consisteret, quid hoc tempore Quinctio statuendum est? cui neque magistratus adhuc aequus inventus est neque iudicium redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa, verum ante hoc tempus ne fando quidem audita. de re pecuniaria cupio contendere.—"non licet."—at ea controversia est.—"nihil ad me attinet; causam capitis dicas oportet."—accusa ubi ita necesse est.—"non," inquit, "nisi tu ante novo modo priore loco dixeris."—dicendum necessario est.—"praestituentur horae ad arbitrium nostrum, iudex ipse coercebitur."—
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid tum?—"tu aliquem patronum invenies, hominem antiqui offici, qui splendorem nostrum et gratiam neglegat; pro me pugnabit L. Philippus, eloquentia, gravitate, honore florentissimus civitatis, dicet Hortensius, excellens ingenio, nobilitate, existimatione, aderunt autem homines nobilissimi ac potentissimi, ut eorum frequentiam et consessum non modo P. Quinctius qui de capite decernit, sed quivis qui extra periculum sit perhorrescat."
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec est iniqua certatio, non illa qua tu contra Alfenum equitabas; huic ne ubi consisteret quidem contra te locum reliquisti. qua re aut doceas oportet Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse libellos, iudicium accipere noluisse, aut, cum haec ita facta sint, ex edicto te bona P. Quincti non possedisse concedas.
23
etenim si ex edicto possedisti, quaero cur bona non venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint; nemone fuit cui deberet Quinctius? fuerunt, et complures fuerunt, propterea quod C. frater aliquantum aeris alieni reliquerat. quid ergo est? homines erant ab hoc omnes alienissimi, et eis debebatur, neque tamen quisquam inventus est tam insignite improbus qui violare P. Quincti existimationem absentis auderet;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
unus fuit, adfinis, socius, necessarius, Sex. Naevius, qui, cum ipse ultro deberet, quasi eximio praemio sceleris exposito cupidissime contenderet ut per se adflictum atque eversum propinquum suum non modo honeste partis bonis verum etiam communi luce privaret. Vbi erant ceteri creditores? denique hoc tempore ubi sunt? quis est qui fraudationis causa latuisse dicat, quis qui absentem defensum neget esse Quinctium? nemo invenitur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt, defendunt, fides huius multis locis cognita ne perfidia sex. Naevi derogetur laborant. in huius modi sponsionem testis dare oportebat ex eo numero qui haec dicerent: "vadimonium mihi deseruit, me fraudavit, a me nominis eius quod infitiatus esset diem petivit; ego experiri non potui, latitavit, procuratorem nullum reliquit." Horum nihil dicitur. parantur testes qui hoc dicant. verum, opinor, viderimus, cum dixerint. Vnum tamen hoc cogitent, ita se gravis esse ut, si veritatem volent retinere, gravitatem possint obtinere; si eam neglexerint, ita levis esse ut omnes intellegant non ad obtinendum mendacium, sed ad verum probandum auctoritatem adiuvare.