Pro P. Quinctio, For Publius Quinctius, Orationes Volume IV. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
24
ego haec duo quaero, primum qua ratione Naevius susceptum negotium non transegerit, hoc est cur bona quae ex edicto possidebat non vendiderit, deinde cur ex tot creditoribus alius ad istam rationem nemo accesserit, ut necessario confiteare neque tam temerarium quemquam fuisse, neque te ipsum id quod turpissime suscepisses perseverare et transigere potuisse. quid si tu ipse, Sex. Naevi, statuisti bona P. Quincti ex edicto possessa non esse? opinor, tuum testimonium, quod in aliena re leve esset, id in tua, quoniam contra te est, gravissimum debet esse. emisti bona Sex. Alfeni L. Sulla dictatore vendente; socium tibi in his bonis edidisti Quinctium. plura non dico. Cum eo tu voluntariam societatem coibas qui te in hereditaria societate fraudarat, et eum iudicio tuo comprobabas quem spoliatum fama fortunisque omnibus arbitrabare?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
diffidebam me hercule, C. Aquili, satis animo certo et confirmato me posse in hac causa consistere. sic cogitabam, cum contra dicturus esset Hortensius et cum me esset attente auditurus Philippus, fore uti permultis in rebus timore prolaberer. dicebam huic Q. Roscio, cuius soror est cum P. Quinctio, cum a me peteret et summe contenderet ut propinquum suum defenderem, mihi perdifficile esse contra talis oratores non modo tantam causam perorare sed omnino verbum facere conari. Cum cupidius instaret, homini pro amicitia familiarius dixi mihi videri ore durissimo esse qui praesente eo gestum agere conarentur; qui vero cum ipso contenderent, eos, etiam si quid antea recti aut venusti habere visi essent, id amittere; ne quid mihi eiusdem modi accideret, cum contra talem artificem dicturus essem, me vereri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
25
tum mihi Roscius et alia multa confirmandi mei causa dixit, ut me hercule, si nihil diceret, tacito ipso officio et studio, quod habebat erga propinquum suum, quemvis commoveret—etenim cum artifex eius modi sit ut solus videatur dignus esse qui in scaena spectetur, tum vir eius modi est ut solus dignus esse videatur qui eo non accedat— verum tamen: "quid? si," inquit, "habes eius modi causam ut hoc tibi planum sit faciendum, neminem esse qui possit biduo aut summum triduo dcc milia passuum ambulare, tamenne vereris ut possis hoc contra Hortensium contendere?"
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
"minime," inquam, "sed quid id ad rem?" "nimirum," inquit, "in eo causa consistit." "quo modo?" docet me eius modi rem et factum simul Sex. Naevi quod, si simul proferretur, satis esse deberet. quod abs te, C. Aquili, et a vobis qui adestis in consilio, quaeso ut diligenter attendatis; profecto intellegetis illinc ab initio cupiditatem pugnasse et audaciam, hinc veritatem et pudorem quoad potuerit restitisse. bona postulas ut ex edicto possidere liceat. quo die? te ipsum, Naevi, volo audire; volo inauditum facinus ipsius qui id commisit voce convinci. dic, Naevi, diem. "ante diem v Kalend. intercalaris." bene ais. quam longe est hinc in saltum vestrum Gallicanum? Naevi, te rogo. "dcc milia passuum." optime. de saltu deicitur Quinctius—quo die? possumus hoc quoque ex te audire? quid taces? dic, inquam, diem. pudet dicere; intellego; verum et sero et nequiquam pudet. deicitur de saltu, C. Aquili, pridie Kalend. intercalaris; biduo post aut, ut statim de iure aliquis cucurrerit, non toto triduo dcc milia passuum conficiuntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
O rem incredibilem! o cupiditatem inconsideratam! o nuntium volucrem! administri et satellites Sex. Naevi Roma trans Alpis in Sebagninos biduo veniunt. O hominem fortunatum qui eius modi nuntios seu potius Pegasos habeat!
26
hic ego, si Crassi omnes cum Antoniis exsistant, si tu, L. Philippe, qui inter illos florebas, hanc causam voles cum Hortensio dicere, tamen superior sim necesse est; non enim, quem ad modum putatis, omnia sunt in eloquentia; est quaedam tamen ita perspicua veritas ut eam infirmare nulla res possit.