Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum[*]cum quom Aπ2ψ2ω
tot summi oratores
hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim[*]surrexerim is ς, Naugerius (2): surrexerimus α: surrexerim cett.
, is qui
neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui
sedeant comparandus. omnes hi quos videtis adesse in hac causa
iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere
ipsi[*]ipsi autem V
propter iniquitatem temporum non audent. ita fit ut adsint propterea
quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia
periculum vitant.[*]vitant V, Auct. Schem. Dianoeas (Rhet. M. p. 73): metuunt cett.
quid ergo? audacissimus ego ex omnibus? minime.
an
[*]An Schol.: at (ac Vω
) codd.
tanto officiosior quam ceteri? ne istius quidem laudis ita sum[*]sum sim Vω
cupidus ut aliis eam praereptam velim. quae me igitur res praeter
ceteros impulit ut causam Sex. Rosci reciperem? quia, si qui istorum
dixisset quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque
amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri
necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur.
ego autem
si[*]autem si V: etiam si cett.: om. Charisius (K. 1.203) omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter
oratio mea exire atque[*]atque"atquo" ne ς: fort. neque in volgus emanare poterit. deinde quod
ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et
amplitudinem[*]potest esse post amplitudinem hab. A.
neque temere dicto concedi propter aetatem et
prudentiam. ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea
quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae
meae[*]meae om. V
poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam
cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est.
accedit illa
quoque causa quod a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut
utrumvis salvo officio se facere[*]se facere mei: fa.... e V (litt. med. abscisis): facere se ed. Ven.
posse arbitrarentur; a me autem ei
contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate
plurimum possunt, quorum ego nec[*]ego nec V: ego neque cett.
benevolentiam erga me ignorare
nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam[*]debebam Ernesti: debeam codd. (cf. Zielinski p. 191).
2
his
de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus qui
maximo ingenio sed relictus ex omnibus qui minimo periculo possem[*]possim V
dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius verum
uti ne omnino desertus esset.
forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta formido quae tot
ac talis viros impediat quo minus pro capite et fortunis alterius quem
ad modum consuerunt[*]consueverunt φω (ita §8 ω, §12 χψω) causam velint dicere. quod adhuc vos
ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus
eius rei quae conflavit hoc iudicium mentio facta non est.