Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quae res
ea est? bona patris huiusce Sex. Rosci quae sunt sexagiens, quae de[*]quae de de Weiske
viro fortissimo et clarissimo[*]fortissimo et clarissimoom. fortissimo et A: clarissimo et fortissimo ψ, Arusian. (K. vii. 470)
Sulla, quem honoris causa nomino,
duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel
potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, Cornelius
Chrysogonus. is a vobis, iudices, hoc postulat ut, quoniam in alienam
pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit,
quoniamque ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere
videatur, deleatis ex
animo suo suspicionem omnem metumque[*]omnemque metum ω
tollatis; sese hoc incolumi
non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et
copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat[*]sperat σχ: speret cett.
se posse quod
adeptus est per scelus, id per luxuriam[*]luxoriam ςαψ2 (ita
ς
semper) effundere atque consumere.
hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac[*]stimulet ac punget Ernesti
pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam
adiutores vos profiteamini.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
si[*]si nisi w, Halm (2) vobis aequa et honesta postulatio[*]postulatio ista postulatio Richter (fort. ea postulatio) videtur, iudices, ego contra
brevem postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo,
aliquanto aequiorem.
3
primum a Chrysogono peto ut pecunia
fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et vitam ne petat;
deinde a vobis, iudices, ut audacium sceleri resistatis,[*]insistatis A
innocentium
calamitatem levetis et in causa Sex. Rosci periculum quod in omnis
intenditur propulsetis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod si aut causa criminis aut facti suspicio
aut quaelibet denique vel minima res reperietur[*]reperiretur A
quam ob rem
videantur illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo
si praeter eam praedam quam dixi quicquam aliud causae
inveneritis, non recusamus quin illorum[*]illorum eorum w, prob. Halm
libidini Sex. Rosci vita
dedatur. sin aliud agitur nihil nisi ut eis ne quid desit quibus satis
nihil est, si hoc solum hoc tempore pugnatur ut ad illam opimam
praeclaramque praedam damnatio Sex. Rosci velut cumulus accedat,
nonne cum multa indigna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos
habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur
quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt[*]consuerant Ernesti
? qui ex civitate
in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti
estis propter severitatem, ab his[*]his iis coni. Halm
hoc postulare
homines sicarios atque gladiatores, non modo ut supplicia vitent
quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere debent verum
etiam ut spoliis ex[*]spoliis ex w: spoliis sex σπ: spoliis Sex. Aφψω
: spoliis Sex. Roscii σχ
hoc iudicio ornati auctique discedant?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
4
his de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me commode
dicere neque satis graviter conqueri neque satis libere vociferari
posse intellego. nam commoditati ingenium, gravitati aetas, libertati
tempora sunt impedimento. huc accedit summus timor quem mihi
natura pudorque meus attribuit et vestra dignitas et vis
adversariorum et Sex. Rosci pericula[*]periculum Bake (cf. §§148, 152), fort. recte (Fuitne in archetypo peric., quod hab.
ς
Mur. 84?). quapropter vos oro atque
obsecro, iudices, ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
fide sapientiaque vestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me
posse intellego. hoc onus si vos aliqua ex parte adlevabitis, feram ut
potero studio et industria, iudices; sin a vobis, id quod non spero,
deserar, tamen animo non deficiam et id quod suscepi quoad potero
perferam. quod si perferre non potero[*]perferre non potero perferri ς
, opprimi me onere offici malo
quam id quod mihi cum fide semel impositum est aut propter
perfidiam abicere aut propter infirmitatem animi deponere.