Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
te quoque magno opere, Fanni, quaeso ut, qualem te iam antea
populo Romano praebuisti, cum huic eidem[*]eidem ω, Ant. Augustinus: idem cett.. quaestioni iudex[*]iudex om.
ω, del. Halm (contra Mart. Cap., Rhet. M. p. 470)
praeesses, talem te et nobis et rei[*]rei p. Arusian. (K. vii. 481): populo Rom. codd. et Mart. Cap.
publicae hoc tempore impertias.
5
quanta multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium vides; quae
sit omnium mortalium exspectatio, quae cupiditas ut acria[*]acria ψ2: acra cett.
ac
severa iudicia fiant intellegis. longo intervallo iudicium inter
sicarios hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae
maximaeque factae sunt[*]sint φ2, ed. R
; omnes hanc quaestionem te praetore
manifestis maleficiis cotidianoque sanguine dignissimam[*]dignissimam Madvig (cf. May in Phil. Rundsch. x. 223): dimissui ς: dimissius (demissius ψ: dimissus ω) cett.: remedio (remedium) esse E. F. Eberhard, Landgraf: (de manifestis maleficiis ante admissis cotidianoque sanguine Lambinus) sperant
futuram.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua vociferatione in ceteris iudiciis accusatores uti consuerunt, ea nos
hoc tempore utimur qui causam dicimus. petimus abs te, Fanni, a
vobisque, iudices, ut quam acerrime maleficia vindicetis, ut quam
fortissime hominibus audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis, nisi in
hac causa qui vester animus sit ostendetis[*]ostendetis ostenderitis Ernesti: ostendatis Matthiae
, eo prorumpere hominum
cupiditatem et scelus et audaciam ut non modo clam verum etiam hic
in foro ante tribunal tuum, Fanni, ante pedes vestros, iudices,
inter ipsa subsellia caedes futurae sint.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etenim quid aliud hoc iudicio
temptatur nisi ut id fieri liceat? accusant ei qui in fortunas huius
invaserunt, causam dicit is cui praeter calamitatem nihil reliquerunt;
accusant ei quibus occidi patrem Sex. Rosci bono fuit, causam dicit is
cui non modo luctum mors patris attulit verum etiam egestatem;
accusant ei qui hunc ipsum[*]ipsum ipsi coni. Halm
iugulare summe cupierunt, causam dicit
is qui etiam ad hoc ipsum iudicium cum praesidio venit ne hic ibidem
ante oculos vestros trucidetur; denique accusant ei quos populus
poscit, causam dicit is qui unus relictus ex illorum nefaria caede
restat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque ut facilius intellegere possitis, iudices, ea quae facta
sunt indigniora esse quam haec sunt quae dicimus, ab initio res quem
ad modum gesta sit vobis[*]vobis om. A
exponemus, quo facilius et huius hominis
innocentissimi miserias et illorum audacias[*]audacias ς (cf. Verr. iii. 208, Sull. 76): audaciam cett.
cognoscere possitis et rei
publicae calamitatem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
6
Sex. Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et
nobilitate et pecunia non modo sui municipi
verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis
florens hominum nobilissimorum. nam cum Metellis, Serviliis,
Scipionibus erat ei non modo hospitium verum etiam domesticus
usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis
amplitudinisque gratia nomino. itaque
[*]itaque atque Halm (2) ex suis omnibus[*]ex omnibus suis ω
commodis
hoc solum filio reliquit; nam patrimonium domestici praedones vi
ereptum possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque
paternis defenditur.