Pro S. Roscio Amerino, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
non enim ego ita disputabo: 'veri simile est Roscios[*]Roscios ς: Roscium cett. istam rem ad Chrysogonum detulisse; erat enim eis cum Chrysogono iam antea amicitia; nam cum multos veteres a maioribus Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere atque observare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam contulerunt.[*]ac... contulerunt om. A '
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec possum omnia vere dicere, sed in hac causa coniectura nihil opus est; ipsos certo scio non negare ad haec bona Chrysogonum accessisse impulsu suo. si eum qui indici causa[*]indici causa scripsi: iudiciuae ς: indiciue A: iudicine φ: iudici ut ω: indicii cett. partem acceperit oculis cernetis[*]cernetis cernentes ς: cernitis A ψ , poteritisne dubitare, iudices, qui[*]qui quis Halm (cf. Zielinski p. 191) indicarit? qui sunt igitur in istis bonis quibus partem Chrysogonus dederit? duo Roscii. num quisnam praeterea? nemo est, iudices. num ergo dubium est quin ei obtulerint hanc praedam Chrysogono qui ab eo partem praedae tulerunt?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum consideremus. si nihil in ista pugna Roscii quod operae pretium esset fecerant, quam ob causam a[*]a Ascens. (1): om. mei Chrysogono tantis praemiis donabantur? si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eis[*]iis (is ω) σπσχω, Madvig: his A φψ gratias agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi? cur [*]cur σψ: quur A: qur (qui φ) cett. (cf. §74) tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur? cur quae reliqua sunt iste Roscius[*]T. Richter: om. codd. omnia cum Chrysogono communiter possidet? nonne perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re cognita concessisse?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
38
venit in decem primis legatus in castra Capito. vos [*]Capito. Vos scripsi: Capito || || ς: Capito cett. totam vitam naturam moresque hominis ex ipsa legatione cognoscite. Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque integrum quod non eius scelus[*]eius scelus ed. R. Stephani: eiusce vis codd. atque perfidia violarit et imminuerit, virum optimum esse eum iudicatote.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
impedimento est[*]est om. A ψ1 quo minus de his rebus Sulla doceatur, ceterorum legatorum consilia et voluntatem Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam res agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum pecuniam grandem amissurum, sese capitis periculum aditurum; illum acuere[*]acuere σχψ: ac vere cett. , hos qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem falsam ostendere, eum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci[*]depacisci χψ2ω , hisce aliqua fretus mora[*]fretus mora w: fretumora ς: fretum ora (hora π2σχ) cett.: ficta mora Gronovius semper omnis aditus ad Sullam intercludere. postremo isto hortatore, auctore, intercessore ad Sullam legati non adierunt; istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis denuntiare, pro re certa spem falsam domum rettulerunt. in privatis rebus si qui rem mandatam